Vulgate clémentine (latin)

Daniel 13:29

29Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt.

Contexte de Daniel 13:29

27Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. 28Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt. 30Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. 31Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.

Lire Daniel 13 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project