Vulgate clémentine (latin)

Daniel 13:24

24Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam.

Contexte de Daniel 13:24

22Ingemuit Susanna, et ait : Angustiæ sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras. 23Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam. 25Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. 26Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.

Lire Daniel 13 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project