Vulgate clémentine (latin)
Baruch 6:7
7Nam lingua ipsorum polita a fabro ; ipsa etiam inaurata et inargentata : falsa sunt, et non possunt loqui.
Contexte de Baruch 6:7
5Visa itaque turba de retro et ab ante, adorantes dicite in cordibus vestris : Te oportet adorari, Domine. 6Angelus enim meus vobiscum est : ipse autem exquiram animas vestras. Nam lingua ipsorum polita a fabro ; ipsa etiam inaurata et inargentata : falsa sunt, et non possunt loqui. 8Et sicut virgini amanti ornamenta, ita accepto auro fabricati sunt. 9Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum : unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum, et erogant illud in semetipsos.
Lire Baruch 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project