Vulgate clémentine (latin)
Baruch 6:9
9Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum : unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum, et erogant illud in semetipsos.
Contexte de Baruch 6:9
7Nam lingua ipsorum polita a fabro ; ipsa etiam inaurata et inargentata : falsa sunt, et non possunt loqui. 8Et sicut virgini amanti ornamenta, ita accepto auro fabricati sunt. Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum : unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum, et erogant illud in semetipsos. 10Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant : et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos. 11Hi autem non liberantur ab ærugine et tinea.
Lire Baruch 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project