Vulgate clémentine (latin)
Baruch 6:58
58Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam, aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud, vel ostium in domo, quod custodit quæ in ipsa sunt, quam falsi dii.
Contexte de Baruch 6:58
56Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt dii lignei, et lapidei, et inaurati, et inargentati : quibus hi qui fortiores sunt, 57aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent. Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam, aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud, vel ostium in domo, quod custodit quæ in ipsa sunt, quam falsi dii. 59Sol quidem et luna ac sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, obaudiunt : 60similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est : idipsum autem et spiritus in omni regione spirat :
Lire Baruch 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project