Vulgate clémentine (latin)
Baruch 6:60
60similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est : idipsum autem et spiritus in omni regione spirat :
Contexte de Baruch 6:60
58Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam, aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud, vel ostium in domo, quod custodit quæ in ipsa sunt, quam falsi dii. 59Sol quidem et luna ac sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, obaudiunt : similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est : idipsum autem et spiritus in omni regione spirat : 61et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis : 62ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit quod præceptum est ei : hæc autem neque speciebus, neque virtutibus, uni eorum similia sunt.
Lire Baruch 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project