Vulgate clémentine (latin)
Baruch 6:57
57aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent.
Contexte de Baruch 6:57
55Regi autem et bello non resistent. Quomodo ergo æstimandum est aut recipiendum quia dii sunt ? 56Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt dii lignei, et lapidei, et inaurati, et inargentati : quibus hi qui fortiores sunt, aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent. 58Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam, aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud, vel ostium in domo, quod custodit quæ in ipsa sunt, quam falsi dii. 59Sol quidem et luna ac sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, obaudiunt :
Lire Baruch 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project