Vulgate clémentine (latin)
Baruch 6:55
55Regi autem et bello non resistent. Quomodo ergo æstimandum est aut recipiendum quia dii sunt ?
Contexte de Baruch 6:55
53Judicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab injuria, quia nihil possunt, sicut corniculæ inter medium cæli et terræ. 54Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum, argenteorum et aureorum, sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur : ipsi vero sicut trabes in medio comburentur. Regi autem et bello non resistent. Quomodo ergo æstimandum est aut recipiendum quia dii sunt ? 56Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt dii lignei, et lapidei, et inaurati, et inargentati : quibus hi qui fortiores sunt, 57aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent.
Lire Baruch 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project