Vulgate clémentine (latin)
Baruch 6:53
53Judicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab injuria, quia nihil possunt, sicut corniculæ inter medium cæli et terræ.
Contexte de Baruch 6:53
51Unde ergo notum est quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est. 52Regem regioni non suscitant, neque pluviam hominibus dabunt. Judicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab injuria, quia nihil possunt, sicut corniculæ inter medium cæli et terræ. 54Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum, argenteorum et aureorum, sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur : ipsi vero sicut trabes in medio comburentur. 55Regi autem et bello non resistent. Quomodo ergo æstimandum est aut recipiendum quia dii sunt ?
Lire Baruch 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project