Vulgate clémentine (latin)
Baruch 6:52
52Regem regioni non suscitant, neque pluviam hominibus dabunt.
Contexte de Baruch 6:52
50Nam cum sint lignea, inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt ab universis gentibus et regibus : quæ manifesta sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus cum illis. 51Unde ergo notum est quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est. Regem regioni non suscitant, neque pluviam hominibus dabunt. 53Judicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab injuria, quia nihil possunt, sicut corniculæ inter medium cæli et terræ. 54Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum, argenteorum et aureorum, sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur : ipsi vero sicut trabes in medio comburentur.
Lire Baruch 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project