Vulgate clémentine (latin)
Baruch 6:16
16Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introëuntium.
Contexte de Baruch 6:16
14Habet etiam in manu gladium et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii : 15non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum. Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introëuntium. 17Et sicut alicui qui regem offendit circumseptæ sunt januæ, aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum : ita tutantur sacerdotes ostia clausuris et seris, ne a latronibus expolientur. 18Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt : sunt autem sicut trabes in domo.
Lire Baruch 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project