Vulgate clémentine (latin)

Baruch 6:14

14Habet etiam in manu gladium et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii :

Contexte de Baruch 6:14

12Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos. 13Sceptrum autem habet ut homo, sicut judex regionis, qui in se peccantem non interficit. Habet etiam in manu gladium et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii : 15non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum. 16Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introëuntium.

Lire Baruch 6 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project