Vulgate clémentine (latin)
Baruch 6:18
18Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt : sunt autem sicut trabes in domo.
Contexte de Baruch 6:18
16Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introëuntium. 17Et sicut alicui qui regem offendit circumseptæ sunt januæ, aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum : ita tutantur sacerdotes ostia clausuris et seris, ne a latronibus expolientur. Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt : sunt autem sicut trabes in domo. 19Corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt. 20Nigræ fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit.
Lire Baruch 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project