Vulgate clémentine (latin)
Baruch 6:13
13Sceptrum autem habet ut homo, sicut judex regionis, qui in se peccantem non interficit.
Contexte de Baruch 6:13
11Hi autem non liberantur ab ærugine et tinea. 12Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos. Sceptrum autem habet ut homo, sicut judex regionis, qui in se peccantem non interficit. 14Habet etiam in manu gladium et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii : 15non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum.
Lire Baruch 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project