Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 7:37

37Ego autem, sicut fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus.

Contexte de 2 Maccabées 7:37

35nondum enim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, judicium effugisti. 36Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento æternæ vitæ effecti sunt : tu vero judicio Dei justas superbiæ tuæ pœnas exsolves. Ego autem, sicut fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus. 38In me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira, quæ super omne genus nostrum juste superducta est. 39Tunc rex accensus ira in hunc, super omnes crudelius desævit, indigne ferens se derisum.

Lire 2 Maccabées 7 en entier

Commentaires sur 2 Maccabées 7

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project