Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 7:39
39Tunc rex accensus ira in hunc, super omnes crudelius desævit, indigne ferens se derisum.
Contexte de 2 Maccabées 7:39
37Ego autem, sicut fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus. 38In me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira, quæ super omne genus nostrum juste superducta est. Tunc rex accensus ira in hunc, super omnes crudelius desævit, indigne ferens se derisum. 40Et hic itaque mundus obiit, per omnia in Domino confidens. 41Novissime autem post filios, et mater consumpta est.
Lire 2 Maccabées 7 en entierCommentaires sur 2 Maccabées 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires