Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 7:35

35nondum enim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, judicium effugisti.

Contexte de 2 Maccabées 7:35

33Et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est : sed iterum reconciliabitur servis suis. 34Tu autem, o sceleste, et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vanis spebus in servos ejus inflammatus : nondum enim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, judicium effugisti. 36Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento æternæ vitæ effecti sunt : tu vero judicio Dei justas superbiæ tuæ pœnas exsolves. 37Ego autem, sicut fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus.

Lire 2 Maccabées 7 en entier

Commentaires sur 2 Maccabées 7

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project