Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 4:6

6Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua.

Contexte de 2 Maccabées 4:6

4considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Cœlesyriæ et Phœnicis, ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit, 5non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universæ multitudinis considerans. Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua. 7Sed post Seleuci vitæ excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Jason frater Oniæ summum sacerdotium : 8adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta,

Lire 2 Maccabées 4 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project