Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 4:5

5non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universæ multitudinis considerans.

Contexte de 2 Maccabées 4:5

3Sed cum inimicitiæ in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent, 4considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Cœlesyriæ et Phœnicis, ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit, non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universæ multitudinis considerans. 6Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua. 7Sed post Seleuci vitæ excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Jason frater Oniæ summum sacerdotium :

Lire 2 Maccabées 4 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project