Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 3:12

12decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate, omnino impossibile esse.

Contexte de 2 Maccabées 3:12

10Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hæc, et victualia viduarum et pupillorum : 11quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis, in his quæ detulerat impius Simon : universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta : decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate, omnino impossibile esse. 13At ille pro his quæ habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda. 14Constituta autem die, intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio.

Lire 2 Maccabées 3 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project