Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 3:13

13At ille pro his quæ habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda.

Contexte de 2 Maccabées 3:13

11quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis, in his quæ detulerat impius Simon : universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta : 12decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate, omnino impossibile esse. At ille pro his quæ habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda. 14Constituta autem die, intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio. 15Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus jactaverunt se, et invocabant de cælo eum qui de depositis legem posuit, ut his qui deposuerant ea salva custodiret.

Lire 2 Maccabées 3 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project