Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 3:10

10Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hæc, et victualia viduarum et pupillorum :

Contexte de 2 Maccabées 3:10

8Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Cœlesyriam et Phœnicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus. 9Sed cum venisset Jerosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum, et cujus rei gratia adesset, aperuit : interrogabat autem si vere hæc ita essent. Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hæc, et victualia viduarum et pupillorum : 11quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis, in his quæ detulerat impius Simon : universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta : 12decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate, omnino impossibile esse.

Lire 2 Maccabées 3 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project