Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 15:18

18Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo : maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi.

Contexte de 2 Maccabées 15:18

16Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israël. 17Exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter : ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur. Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo : maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi. 19Sed et eos qui in civitate erant, non minima sollicitudo habebat pro his qui congressuri erant. 20Et cum jam omnes sperarent judicium futurum, hostesque adessent atque exercitus esset ordinatus, bestiæ equitesque opportuno in loco compositi,

Lire 2 Maccabées 15 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project