Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 15:16

16Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israël.

Contexte de 2 Maccabées 15:16

14Respondentem vero Oniam dixisse : Hic est fratrum amator, et populi Israël : hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei. 15Extendisse autem Jeremiam dextram, et dedisse Judæ gladium aureum, dicentem : Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israël. 17Exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter : ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur. 18Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo : maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi.

Lire 2 Maccabées 15 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project