Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 15:19

19Sed et eos qui in civitate erant, non minima sollicitudo habebat pro his qui congressuri erant.

Contexte de 2 Maccabées 15:19

17Exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter : ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur. 18Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo : maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi. Sed et eos qui in civitate erant, non minima sollicitudo habebat pro his qui congressuri erant. 20Et cum jam omnes sperarent judicium futurum, hostesque adessent atque exercitus esset ordinatus, bestiæ equitesque opportuno in loco compositi, 21considerans Machabæus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in cælum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam.

Lire 2 Maccabées 15 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project