Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 12:26

26Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus.

Contexte de 2 Maccabées 12:26

24Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris : et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Judæis parentes haberet ac fratres, quos morte ejus decipi eveniret. 25Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem. Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus. 27Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat : et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant : in hac autem machinæ multæ et telorum erat apparatus. 28Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem : et ex eis qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt.

Lire 2 Maccabées 12 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project