Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 12:24
24Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris : et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Judæis parentes haberet ac fratres, quos morte ejus decipi eveniret.
Contexte de 2 Maccabées 12:24
22Cumque cohors Judæ prima apparuisset, timor hostibus incussus est ex præsentia Dei, qui universa conspicit : et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis dejicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur. 23Judas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum. Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris : et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Judæis parentes haberet ac fratres, quos morte ejus decipi eveniret. 25Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem. 26Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus.
Lire 2 Maccabées 12 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project