Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 12:25
25Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem.
Contexte de 2 Maccabées 12:25
23Judas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum. 24Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris : et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Judæis parentes haberet ac fratres, quos morte ejus decipi eveniret. Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem. 26Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus. 27Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat : et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant : in hac autem machinæ multæ et telorum erat apparatus.
Lire 2 Maccabées 12 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project