Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 10:34

34At hi qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant.

Contexte de 2 Maccabées 10:34

32Timotheus vero confugit in Gazaram præsidium munitum, cui præerat Chæreas. 33Machabæus autem et qui cum eo erant, lætantes obsederunt præsidium diebus quatuor. At hi qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant. 35Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant : 36sed et alii similiter ascendentes, turres portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare.

Lire 2 Maccabées 10 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project