Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 10:36
36sed et alii similiter ascendentes, turres portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare.
Contexte de 2 Maccabées 10:36
34At hi qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant. 35Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant : sed et alii similiter ascendentes, turres portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare. 37Per continuum autem biduum præsidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt : et fratrem illius Chæream et Apollophanem occiderunt. 38Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis.
Lire 2 Maccabées 10 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project