Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 10:32
32Timotheus vero confugit in Gazaram præsidium munitum, cui præerat Chæreas.
Contexte de 2 Maccabées 10:32
30ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione, cadebant. 31Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti. Timotheus vero confugit in Gazaram præsidium munitum, cui præerat Chæreas. 33Machabæus autem et qui cum eo erant, lætantes obsederunt præsidium diebus quatuor. 34At hi qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant.
Lire 2 Maccabées 10 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project