Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 10:23
23Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit.
Contexte de 2 Maccabées 10:23
21Cum autem Machabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. 22Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit. Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit. 24At Timotheus, qui prius a Judæis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinæ multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Judæam capturus. 25Machabæus autem et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti,
Lire 2 Maccabées 10 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project