Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 10:22
22Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit.
Contexte de 2 Maccabées 10:22
20Hi vero qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam qui in turribus erant, suasi sunt pecunia : et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere. 21Cum autem Machabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit. 23Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit. 24At Timotheus, qui prius a Judæis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinæ multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Judæam capturus.
Lire 2 Maccabées 10 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project