Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 10:21

21Cum autem Machabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.

Contexte de 2 Maccabées 10:21

19Machabæus ad eorum expugnationem relicto Simone, et Josepho, itemque Zachæo, eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas quæ amplius perurgebant pugnas conversus est. 20Hi vero qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam qui in turribus erant, suasi sunt pecunia : et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere. Cum autem Machabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. 22Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit. 23Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit.

Lire 2 Maccabées 10 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project