Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 8:15

15Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine, ut quæ digna sunt, gerant :

Contexte de 1 Maccabées 8:15

13quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant : quos autem vellent, regno deturbabant : et exaltati sunt valde. 14Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea. Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine, ut quæ digna sunt, gerant : 16et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universæ terræ suæ, et omnes obediunt uni, et non est invidia, neque zelus inter eos. 17Et elegit Judas Eupolemum filium Joannis filii Jacob, et Jasonem filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem :

Lire 1 Maccabées 8 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project