Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 8:14

14Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea.

Contexte de 1 Maccabées 8:14

12Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, quæ erant proxima, et quæ erant longe : quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos : 13quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant : quos autem vellent, regno deturbabant : et exaltati sunt valde. Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea. 15Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine, ut quæ digna sunt, gerant : 16et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universæ terræ suæ, et omnes obediunt uni, et non est invidia, neque zelus inter eos.

Lire 1 Maccabées 8 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project