Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 8:13
13quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant : quos autem vellent, regno deturbabant : et exaltati sunt valde.
Contexte de 1 Maccabées 8:13
11et residua regna, et insulas, quæ aliquando restiterant illis, exterminaverunt, et in potestatem redegerunt. 12Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, quæ erant proxima, et quæ erant longe : quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos : quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant : quos autem vellent, regno deturbabant : et exaltati sunt valde. 14Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea. 15Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine, ut quæ digna sunt, gerant :
Lire 1 Maccabées 8 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project