Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 7:8

8Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi : et misit eum,

Contexte de 1 Maccabées 7:8

6Et accusaverunt populum apud regem, dicentes : Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra. 7Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis : et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum. Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi : et misit eum, 9ut videret exterminium quod fecit Judas : sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël. 10Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda : et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo.

Lire 1 Maccabées 7 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project