Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 7:9
9ut videret exterminium quod fecit Judas : sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël.
Contexte de 1 Maccabées 7:9
7Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis : et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum. 8Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi : et misit eum, ut videret exterminium quod fecit Judas : sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël. 10Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda : et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo. 11Et non intenderunt sermonibus eorum : viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.
Lire 1 Maccabées 7 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project