Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 7:6
6Et accusaverunt populum apud regem, dicentes : Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra.
Contexte de 1 Maccabées 7:6
4Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui. 5Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël : et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos. Et accusaverunt populum apud regem, dicentes : Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra. 7Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis : et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum. 8Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi : et misit eum,
Lire 1 Maccabées 7 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project