Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 6:54
54Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames : et dispersi sunt unusquisque in locum suum.
Contexte de 1 Maccabées 6:54
52Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos. 53Escæ autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset : et qui remanserant in Judæa de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quæ repositæ fuerant. Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames : et dispersi sunt unusquisque in locum suum. 55Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret, 56reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quærebat suscipere regni negotia :
Lire 1 Maccabées 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project