Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 6:52
52Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.
Contexte de 1 Maccabées 6:52
50Et comprehendit rex Bethsuram : et constituit illic custodiam servare eam. 51Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos : et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula. Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos. 53Escæ autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset : et qui remanserant in Judæa de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quæ repositæ fuerant. 54Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames : et dispersi sunt unusquisque in locum suum.
Lire 1 Maccabées 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project