Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 6:56

56reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quærebat suscipere regni negotia :

Contexte de 1 Maccabées 6:56

54Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames : et dispersi sunt unusquisque in locum suum. 55Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret, reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quærebat suscipere regni negotia : 57festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus : Deficimus quotidie, et esca nobis modica est ; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno. 58Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum :

Lire 1 Maccabées 6 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project