Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 4:35
35Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam.
Contexte de 1 Maccabées 4:35
33Dejice illos gladio diligentium te : et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis. 34Et commiserunt prælium : et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum. Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam. 36Dixit autem Judas, et fratres ejus : Ecce contriti sunt inimici nostri : ascendamus nunc mundare sancta, et renovare. 37Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.
Lire 1 Maccabées 4 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project