Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 4:37
37Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.
Contexte de 1 Maccabées 4:37
35Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam. 36Dixit autem Judas, et fratres ejus : Ecce contriti sunt inimici nostri : ascendamus nunc mundare sancta, et renovare. Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion. 38Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta. 39Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum,
Lire 1 Maccabées 4 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project