Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 4:33

33Dejice illos gladio diligentium te : et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis.

Contexte de 1 Maccabées 4:33

31Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus. 32Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua. Dejice illos gladio diligentium te : et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis. 34Et commiserunt prælium : et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum. 35Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam.

Lire 1 Maccabées 4 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project