Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 3:46
46Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël.
Contexte de 1 Maccabées 3:46
44Et congregatus est conventus ut essent parati in prælium, et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes. 45Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum : non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur : et filii alienigenarum erant in arce ; ibi erat habitatio gentium : et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia et cithara. Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël. 47Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo, et disciderunt vestimenta sua : 48et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum :
Lire 1 Maccabées 3 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project