Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 3:44
44Et congregatus est conventus ut essent parati in prælium, et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes.
Contexte de 1 Maccabées 3:44
42Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum : et cognoverunt verba regis, quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem : 43et dixerunt unusquisque ad proximum suum : Erigamus dejectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris. Et congregatus est conventus ut essent parati in prælium, et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes. 45Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum : non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur : et filii alienigenarum erant in arce ; ibi erat habitatio gentium : et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia et cithara. 46Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël.
Lire 1 Maccabées 3 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project