Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 3:45

45Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum : non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur : et filii alienigenarum erant in arce ; ibi erat habitatio gentium : et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia et cithara.

Contexte de 1 Maccabées 3:45

43et dixerunt unusquisque ad proximum suum : Erigamus dejectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris. 44Et congregatus est conventus ut essent parati in prælium, et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes. Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum : non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur : et filii alienigenarum erant in arce ; ibi erat habitatio gentium : et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia et cithara. 46Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël. 47Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo, et disciderunt vestimenta sua :

Lire 1 Maccabées 3 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project