Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 12:9
9Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,
Contexte de 1 Maccabées 12:9
7Jampridem missæ erant epistolæ ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subjectum est. 8Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore : et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia. Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris, 10maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis : multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. 11Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus solemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis quæ offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum.
Lire 1 Maccabées 12 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project